Jump to content

Ratramnus Corbeiensis

E Vicipaedia
Wikidata Ratramnus Corbeiensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 800;
Obitus: 868;
Patria: Francia

Ratramnus Corbeiensis, natus circa annum 800, mortuus anno 868 vel 870, fuit monachus et theologus aevi Carolini. In abbatia Corbeia ab anno 844 magister fuit; Caroli Calvi familiaris erat. Operum Ratramni notissimus est tractatus De corpore et sanguine Domini, responsio Paschasio Radberto; Concilium Vercellense anni 1050 et Lateranense anni 1059 librum condemnaverunt (sed tum tractatus putatur ab Eriugena conscriptus esse). In libro De praedestinatione Gotescalci doctrinae de praedestinatione duplici assentiebatur. In ceteris operibus de variis rebus disserir, a filioque et schismate ecclesiae orientalis ad cynocephalos.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie •