Sextus Aelius Q.f. Paetus Catus
Appearance
Sextus Aelius Q.f. Paetus Catus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 194 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Quintus Aelius Paetus anno 216 a.C.n. inter Proelium Cannense cecidit, frater maior Publius Aelius Q.f. Paetus anno 201 consulatum gessit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Aelius anno 198 una cum Tito Quinctio Flaminino consul Romanus fuit et anno 194 censor electus est.
Iurisconsultuus
[recensere | fontem recensere]Aelius Paetus et iurisconsultus et scriptor fuit, quae Tripertita composuit, quae etiam ius Aelianum[1] vel cunabula iuris[2] nominabantur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Thomas Giaro, "Ae. Paetus Catus, Sex." in Der Neue Pauly vol. 1 (Stutgardiae: Metzler, 1996. ISBN 3-476-01471-1) col. 170.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Lucius Cornelius L.f. Lentulus et Publius Villius Ti.f. Tappulus |
Consul 198 a.C.n. cum Tito Quinctio Flaminino |
Successores: Gaius Cornelius L.f. Cethegus et Quintus Minucius C.f. Rufus |